Quid est patientia? 


Patientia hominis, quae recta est atque laudabilis et vocabulo digna virtutis, ea perhibetur qua aequo animo mala toleramus, ne animo iniquo bona deseramus, per quae ad meliora perveniamus. Quapropter impatientes dum mala pati nolunt, non efficiunt ut a malis eruantur, sed ut mala graviora patiantur. Patientes autem qui mala malunt non committendo ferre, quam non ferendo committere, et leviora faciunt quae per patientiam patiuntur, et peiora evadunt quibus per impatientiam mergerentur. Bona vero aeterna et magna non perdunt, dum malis temporalibus brevibusque non cedunt: quoniam non sunt condignae passiones huius temporis, sicut Apostolus dicit, ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis (Rom. VIII, 18). Et iterum ait: Quod est temporale et leve tribulationis nostrae, in incredibilem modum aeternum gloriae pondus operatur nobis (II Cor. IV, 17). Augustinus. De patientia ii.2

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi