Beati pauperes (Luc. 6.20)

Qui sunt recti corde? (Ps. 124/125.4) Qui non reprehendunt Deum. Qui sunt recti corde? Qui voluntatem suam ad voluntatem Dei dirigunt; non voluntatem Dei ad voluntatem suam curvare conantur. Breve praeceptum est ut homo dirigat cor suum. Vis habere rectum cor? Tu fac quod vult Deus; noli Deum velle facere quod vis tu. Pravicordes ergo sunt, id est, qui rectum cor non habent, qui sedent et disputant quomodo debuit facere Deus; non laudando quod fecit, sed reprehendendo. Corrigere illum volunt: parum est quia corrigi ab eo nolunt; et dicunt, "Non debuit Deus facere pauperes, sed soli divites esse debuerunt; et ipsi soli viverent. Utquid factus est pauper? utquid vivit?" Reprehendit Deum pauperum. Quanto melius esset pauper Dei, et dives esset de Deo; hoc est, sequeretur voluntatem Dei, et videret paupertatem suam temporalem esse, et transituram, divitias autem sibi spirituales ita venturas, ut nullo pacto possent praeterire; et haberet in divitiis cordis fidem, si ei non contingit aurum habere in arca? Quia si aurum haberet in arca, furem timeret, et aurum de arca etiam nolens perderet; fidem autem de corde non perderet, si ipse illam inde non expelleret. Cito autem responderi potest, charissimi. Fecit Deus pauperem, ut probet hominem; et fecit Deus divitem, ut probet illum de paupere. Et omnia quae fecit Deus, recte fecit. Etsi non possumus videre consilium ipsius, quare illud sic fecit et illud sic; bonum est nobis ut subdamur sapientiae ipsius, et credamus quia bene fecit, et si nondum novimus quare fecit: et habebimus cor rectum, ut praesumamus et confidamus in Domino, et non movebuntur pedes nostri (Ps. 124/125.2; cf. Ps. 37/38.17), et fit in nobis ascendentibus unde coepit iste psalmus, «Qui confidunt in Domino, sicut mons Sion, non commovebuntur» «in aeternum. » [Enarrationes in psalmum CXXIV.2]

Comments

Popular posts from this blog

Memoria quasi venter animi

Deus scitur melius nesciendo

Ancora imparo