Memento quia puluis sumus

Quid superbit terra et cinis? (Eccl. 10.10)


Nunc illud uideamus quemadmodum dictum sit: auferes spiritum eorum, et deficient et in puluerem suum conuertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innouabis faciem terrae (Ps. 103/104.29b-30).
Ego uero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renouamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem uiuentium et de sua uanitate praesumentium quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se ueterem hominem et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes domino per humilem confessionem: memento, quia puluis sumus, quibus dictum erat: quid superbit terra et cinis? (Eccl. 10.10). Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non uelint constituere suam, semet ipsos despiciunt, sicut Iob dicit (7.5), et distabescunt et aestimant se terram et cinerem; hoc est enim: et in puluerem suum conuertentur. Accepto autem spiritu Dei dicunt: uiuo autem iam non ego, uiuit autem in me Christus (ad Galatas 2.20). Sic innouatur facies terrae per noui testamenti gratiam numerositate sanctorum.

[De Genesi ad Litteram x.8.]

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi