De animalibus minutissimis (3): salvat omnia qui creavit omnia

Videte tamen, cum sit magna res sanitas, quomodo eam [deus] det et bonis et malis, et blasphematoribus suis et laudatoribus suis. Et quid dicam? Utrique homines sunt. Omni pecore melior est et malus homo. Dat sanitatem etiam iumentis et draconibus, usque ad muscas et vermiculos donat sanitatem; et salvat omnia qui creavit omnia. Ut ergo alia omittamus; quia nihil melius invenimus quam est sanitas: non solum eam dat Deus hominibus, sed et pecoribus, sicut dicit Psalmus: Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus (Ps. xxxv.8/xxxvi.7-8). Sic enim es, quia Deus es; ut bonitas tua non remaneat in summis, et deserat infima. Pervenit ab Angelis usque ad extrema et minuta animalia. Pervenit enim a fine usque in finem pertendens fortiter sapientia, et disponit omnia suaviter (Sap. viii.1) : et in ipsa dispositione suavitatis eius, suavis est omnibus sanitas. Sermo 255.3.3
Ne quis autem Augustinum credat eius animi fuisse cuius sint quidam, scilicet deum non solum hominibus sed etiam bestiis donum dedisse vitae aeternae, alio loco ipse episcopus, de eodem versu psalmi xxxv docens, obiter addidit temporalem esse salutem iumentorum: 
Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Quia dixit, Misericordia tua in coelo; ut et in terra esse sciatur, ait, Homines et iumenta salvos facies, Domine; sicut multiplicata est misericordia tua, Deus. Magna est misericordia tua, et multiplex misericordia tua, Deus: et hanc das et hominibus et iumentis. Salus enim hominum a quo? A Deo. Numquid salus iumentorum a Deo non est? Qui enim fecit hominem, ipse fecit et iumenta; qui utrumque fecit, utrumque salvat: sed salus iumentorum temporalis est. Sunt autem qui pro magno hoc petunt a Deo quod dedit iumentis. Multiplicata est misericordia tua, Deus, ut non solum hominibus, sed et iumentis detur, quae datur hominibus, ista carnalis et temporalis salus.
Enarrationes in Psalmos 35.11.

Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones