Deus verus et verax
Dominae insigni et merito illustri, et praestantissimae filiae PROBAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem. Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tanti onere quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum, facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 13). Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo salutis erexit (Luc. XIII, 11-13), ut anima christiana non frustra audiat, Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad Dominum. Quod intuens recte facis, mala huius mundi tolerabilia ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum, dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de qua re Apostolus ait: Scimus quoniam dil...