Cum Romam venio


Credo te[, Ianuari,] aliquando ex me audisse, sed tamen etiam nunc commemoro. Mater mea Mediolanum me consecuta, invenit Ecclesiam sabbato non ieiunantem; coeperat perturbariet fluctuare quid ageret: cum ego talia non curabam, sed propter ipsam consului de hac re beatissimae memoriae virum Ambrosium; respondit mihi nihil se docere me posse, nisi quod ipse faceret, quia si melius nosset, id potius observaret. Cumque ego putassem, nulla reddita ratione, auctoritate sola sua nos voluisse admonere ne sabbato ieiunaremus, subsecutus est, et ait mihi: Cum Romam venio, ieiuno sabbato; cum hic sum, non ieiuno. Sic etiam tu, ad quam forte Ecclesiam veneris, eius morem serva, si cuiquam non vis esse scandalo, nec quemquam tibi. Hoc cum matri renuntiassem, libenter amplexa est. Ego vero de hac sententia etiam atque etiam cogitans, ita semper habui, tanquam eam coelesti oraculo acceperim. Sensi enim saepe dolens et gemens multas infirmorum perturbationes fieri, per quorumdam fratrum contentiosam obstinationem, vel superstitiosam timiditatem, qui in rebus huiusmodi, quae neque Scripturae sanctae auctoritate, neque universalis Ecclesiae traditione, neque vitae corrigendae utilitate, ad certum possunt terminum pervenire (tantum quia subest qualiscumque ratiocinatio cogitantis, aut quia in sua patria sic ipse consuevit, aut quia alibi vidit, peregrinatione sua quo remotiorem a suis, eo doctiorem se factum putans); tam litigiosas excitant quaestiones, ut nisi quod ipsi faciunt, nihil rectum existiment. Epistola LIV.2.3 

Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones