Misericordiam volo et non sacrificium (Oseae vi.6)


Universae viae Domini misericordia et veritas (Ps. xxiv.10) . Quas autem vias docebit eos, nisi misericordiam qua placabilis, et veritatem qua incorruptus est? Quorum unum praebuit donando peccata, alterum merita iudicando. Et ideo universae viae Domini, duo adventus Filii Dei, unus miserantis, alter iudicantis. Pervenit ergo ad eum tenens vias eius, qui nullis meritis suis se liberatum videns, deponit superbiam, et deinceps cavet examinantis severitatem, qui clementiam subvenientis expertus est. Requirentibus testamentum eius et testimonia eius: intelligunt enim Dominum misericordem primo adventu, et secundo iudicem, qui mites et mansueti requirunt testamentum eius, cum sanguine suo nos in novam vitam redemit; et in Prophetis atque Evangelistis testimonia eius. Augustinus Hipponensis, Enarratio in Psalmum xxiv.10.

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi