Correctorem desidero


non solum benignum imploro lectorem, verum etiam desidero liberum correctorem. Innocentius III, Mysteria evangelicae legis et sacramenti eucharistiae (PL 217.914D).

Sane cum in omnibus litteris meis non solum pium lectorem, sed etiam liberum correctorem desiderem, multo maxime in his, ubi ipsa magnitudo quaestionis utinam tam multos inventores habere posset, quam multos contradictores habet. Verumtamen sicut lectorem meum nolo mihi esse deditum, ita correctorem nolo sibi. Ille me non amet amplius quam catholicam fidem, iste se non amet amplius quam catholicam veritatem. Sicut illi dico, Noli meis litteris quasi Scripturis canonicis inservire; sed in illis et quod non credebas, cum inveneris, incunctanter crede, in istis autem quod certum non habebas, nisi certum intellexeris, noli firmiter retinere: ita illi dico, Noli meas litteras ex tua opinione vel contentione, sed ex divina lectione vel inconcussa ratione corrigere. Si quid in eis veri comprehenderis, existendo non est meum, at intelligendo et amando et tuum sit et meum: si quid autem falsi conviceris, errando fuerit meum, sed iam cavendo nec tuum sit nec meum. Augustinus Hipponensis, De Trinitate lib. iii.proemium.2.

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi