De animalibus minutissimis (4): insinuans magna de minimis
Non itaque metuendum est corpusculum infantiae [Iesu], ne in illo tantas Deus [in matris utero incarnatus] angustias passus esse videatur. Neque enim mole, sed virtute magnus est Deus; qui providentia sua meliorem sensum formiculis et apiculis dedit quam asinis et camelis; qui ex grano minutissimo seminis tantam ficulneae arboris magnitudinem creat, cum ex multo maioribus seminibus longe minora multa nascantur; qui pupillam tam parvam ditavit acie, qua per oculos emicante, in ictu temporis coelum prope dimidium lustraretur; qui ex puncto et quasi centro cerebri, sensus omnes quinaria distributione diffundit; qui corde, membro tam exiguo, vitalem motum per corporis cuncta dispensat, his atque huiusmodi rebus insinuans magna de minimis, qui non est parvus in parvis. Ipsa enim magnitudo virtutis eius, quae nullas in angusto sentit angustias, uterum virginalem non adventicio, sed indigena puerperio fecundavit: ipsa sibi animam rationalem, et per eamdem etiam corpus humanum, totumque omn...