de voluptatibus (1)


Iustitia prae omnibus licitis delectationibus amanda. Ergo prae omnibus voluptatibus, hoc est delectationibus etiam licitis, amanda est iustitia. Si enim habes sensus interiores, omnes illi interiores sensus delectantur delectatione iustitiae. Si habes oculos interiores, vide iustitiae lumen: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10). De illo lumine dicit Psalmus: Illumina oculos meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Item si habes aures interiores, audi iustitiam. Tales aures quaerebat, qui dicebat: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8). Si habes olfactum interius, audi Apostolum: Christi bonus odor sumus Deo in omni loco (II Cor. II,15). Si habes gustatum interius, audi: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus (Psal. XXXIII, 9). Si habes tactum interius, audi quid sponsa cantet de sponso: Sinistra eius sub capite meo, et dextera eius amplectetur me (Cant.II, 6). Sermo 159.4.4.

Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones