Labor et otium I

Quia mox observabitur in Civitatibus Foederatis feria quae vulgo dicitur "Labor Day," mihi occurrit rogare cuius mentis fuisset Augustinus de labore et otio. Inter multa inventa et pensa, haec ex eius De opere monachorum tractatu sententiis ceteris (ibidem et aliubi inventis), mea quidem opinione, anteit: 
Paulus praecipiens operari servos Dei, non vult tamen eorum necessitates minus curari a fidelibus. Labor servis Dei eligendus qui animo libero exerceatur, sine cura et cupiditate.... Aliud est…corpore laborare animo libero, sicut opifex, si non sit fraudulentus et avarus, et privatae rei avidus; aliud…ipsum animum occupare curis colligendae sine corporis labore pecuniae, sicut sunt vel negotiatores, vel procuratores, vel conductores: cura enim praesunt, non manibus operantur, ideoque ipsum animum suum occupant habendi sollicitudine. Augustinus. De opere monachorum, xv.16.

Comments

Popular posts from this blog

Idipsum

Ancora imparo

Memoria quasi venter animi