Quid est eleemosyna?
"Date eleemosynam, et ecce omnia munda vobis sunt" (Luc 11:41). Non solum ergo qui dat esurienti cibum, sitienti potum, nudo vestimentum, peregrinanti hospitium, fugienti latibulum, aegro vel incluso visitationem, captivo redemptionem, debili subvectionem, caeco deductionem, tristi consolationem, non sano medelam, erranti viam, deliberanti consilium, et quod cuique necessarium est indigenti, verum etiam qui dat veniam peccanti, eleemosynam dat. Augustinus, Enchiridion ad Laurentium de fide et spe et caritate, xix.72.
Comments
Post a Comment