Unde sit anima?

Augustinus: Cum quaeris unde sit anima, duo quaedam intelligere cogor. Aliter enim dicimus unde sit homo, quae sit eius patria scire cupientes; aliter unde sit, cum quaerimus unde constet, id est, ex quibus elementis rebusque compositus. Quid horum scire vis cum interrogas unde sit anima? Utrumnam quasi regionem eius et patriam, unde huc venerit, nosse desideras, an vero quae sit eius substantia, requiris. 
Evodius: Equidem utrumque scire vellem, sed quid sit sciendum prius, tuo iudicio malo committere.  
Augustine: Propriam quamdam habitationem animae ac patriam Deum ipsum credo esse a quo creata est. Substantiam vero eius nominare non possum: non enim eam puto esse ex iis usitatis notisque naturis, quas istis corporis sensibus tangimus. Nam neque ex terra, neque ex aqua, neque ex aere, neque ex igni, neque ex his omnibus, neque ex aliquibus horum coniunctis constare animam puto. (De quantitate animae I.2)

Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones