Dic, Epicuree, quae res faciat beatum.


Stoicorum opinio Apostolo non probata. Sed cum Stoicis non indecens fortasse luctamen est. Ecce enim interroganti ubi ponant efficiens beatae vitae, id est,quod facit in homine beatam vitam: respondent, non corporis voluptatem, sed animi esse virtutem. Quid Apostolus? Annuit? Si annuit, annuamus. Sed non annuit: revocat enim Scriptura eos qui confidunt in virtute sua (Psal. XLVIII, 7*) . Epicureus itaque in corpore ponens summum hominis bonum, in se spem ponit. Sed enim Stoicus in animo ponens summum hominis bonum, in re quidem meliori hominis posuit; sed etiam ipse in se spem posuit. Homo est autem et Epicureus et Stoicus. Maledictus igitur omnis qui spem suam ponit in homine (Ierem. XVII, 5) . Quid ergo? Iam constitutis ante oculos nostros tribus, Epicureo, Stoico, Christiano, interrogemus singulos. Dic, Epicuree, quae res faciat beatum. Respondet: Voluptas corporis. Dic, Stoice. Virtus animi. Dic, Christiane. Donum Dei. (Sermo 150.7.8). 

*Ps. 48.7-8: 7 Qui confidunt in virtute sua
et in multitudine divitiarum suarum gloriantur.
8 Etenim seipsum non redimet homo;
non dabit Deo propitiationem suam.

Comments

Popular posts from this blog

Ephata

Formica

Dracones